monumenta.ch > Isidorus > 26
Isidorus, De Natura Rerum, XXV. De lapsu stellarum. <<<     >>> XXVII. Utrum sidera animam habeant.

CAPUT XXVI. De nominibus astrorum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXVI. N. 1. Deliramentis. Al. deliramentis poetarum. AREV.

]
Legitur in Iob, dicente Domino: Nunquid coniungere vales micantes stellas Pleiades, et gyrum Arcturi poteris dissipare? Nunquid producis Luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis? Et iterum alibi: Qui facit Arcturum, et Orionem, et Hyadas. Haec nomina stellarum dum in Scripturis legimus vanis deliramentis assensum non praebeamus, qui falsis opinionibus vocabula ista in astris ex hominum nominibus, vel aliarum creaturarum vocabulis imposuerunt. Ita enim stellarum quarumdam gentilium sapientes nomina, sicut et dierum, indiderunt.
2 Quod vero eisdem nominibus sacra utitur Scriptura, non eorum idcirco vanas approbat fabulas, sed faciens ex rebus visibilibus invisibilium rerum figuras ea nomina pro cognitione ponuntur quae late sunt cognita, ut quidquid incognitum significat, facilius per id quod est cognitum humanis sensibus innotescat.
3 [

3. Arcturus est ille quem Latini Septentrionem. Haec eadem in III Etymologiar. de Arcto aliquanto aptius dicuntur. Sed hoc loco Arcton, et Boolen, sive Arctophylacem, et Arcturum, quae propinqua sunt, confudit, ut ipse paulo post fatetur.

]
Arcturus est ille quem Latini Septentrionem dicunt, qui septem stellarum radiis fulgens, in seipso revolutus rotatur, qui ideo Plaustrum vocatur, quia in modum vehiculi volvitur, et modo tres ad summa elevat, modo quatuor inclinat. Hic autem in coeli axe constitutus semper versatur, et nunquam mergitur. Sed dum in seipso volvitur, et nox finitur.
4 Per hunc Arcturum, id est Septentrionem, Ecclesiam septenario virtute fulgentem intelligimus. Nam sicut in axe coeli Arcturus semper inclinatur rursumque erigitur, ita et Ecclesia diversis quidem adversitatibus humiliatur, sed mox consurgens spe et virtutibus elevatur; et sicut ex tribus stellis et quatuor Septentrio efficitur, ita Ecclesia ex fide Trinitatis et operationibus quatuor virtutum principalium consummatur. Fide enim et operibus homo iustificatur.
5 [

5. Hanc spectant praecipue qui navigare noscuntur. Utravis ursa utuntur nullo periculo nautae, quod utraque Polo proxima exiguum circulum describat. Ita Ovidius: Esse duas Arctos, quarum Cynosura vocatur Sidoniis. Elicen Graia carina notat.

Ibid. Cito facit occasum. Alii addunt: XV. Kalendas Octobris. Hyades sunt quinque in modum V litterae in fronte Tauri positae. Pleiades, etc. AREV.

]
Bootes, stella est quae Plaustrum, id est Septentrionem sequitur, qui etiam ab antiquis Arctophylax dicitur, sive minor Arctos. Unde et quidam eam Septentrionem dixerunt. Hanc spectant praecipue qui navigare noscuntur. De qua Lucanus: . . . . . . . Velox ubi nocte Bootes; Quae cum orta fuerit, cito facit occasum.
6 [

6. Pleiades. Eadem III Etymolog.

Ibid. Multae iuges; fortasse, multiiuges. AREV.

]
Pleiades sunt multae iuges stellae quas etiam botrum appellamus a multitudine stellarum. Nam et ipsae septem esse dicuntur, sed amplius quam sex nullus conspicere potest. Haec ab oriente surgunt, et appropinquante diei claritate stellarum eius ordo distenditur. Pleiades autem ex pluralitate vocatae sunt, quia pluralitatem Graeci πλειότητα appellant. Has Latini Vergilias appellaverunt, eo quod vere oriantur, et eo magis caeteris praedicantur, quod his exorientibus aestas significatur, occidentibus hiems ostenditur, quod aliis penitus non est traditum signis.
7 [

7. Ab eo quod septem sunt. Clem., Strom. VI, septem esse serio affirmat, et Basil. in cap. III Isai. septem ait apparere, quamvis parvas et glomeratas, et Ovid. fast. IV: Quae septem dici, sex tamen esse solent. Cic. ex Arato: Hae septem vulgo perhibentur more vetusto Stellae, cernuntur vero sex undique parvae. At non interiisse putari convenit unam, Sed frustra temere a vulgo ratione sine ulla Septem dicier, ut veteres statuere poetae, Aeterno cunctas aevo, qui nomine dignant Alcyone, Meropeque Celeno, Taygeteque. Electre, Steropeque simul sanctissima Maia.

]
His autem stellis, ab eo quod septem sunt et splendide micant, sancti omnes septiformi spiritus virtute fulgentes significantur; ab eo autem quod sibi vicinantur, sed non se contingunt, charitate proximos, et tempore divisos Dei praedicatores ostendunt.
8 [

8. Orion stella est *. Asterisco notavimus locum, quem facile explere possis, vel ex tertio Etymolog. vel ex Arati interprete a quo Isidorus haec mutuatus est. Sic enim ille: Orion, qui et incola dicitur, ante tauri vestigia fulget, et dicitur Orion ab urina, id est ab inundantia aquarum. Tempore enim hyemis habet ortum, cum mare et terras tempestatibus turbat. Hunc Romani iugulam vocant, eo quod sit armatus, ut gladius, stellarum luce terribilis, etc.

Ibid. Hic Orion gladius. Ita Impress. Peius multo manusc. omnes: Hic autem Orion a gladio dictus est.

Ibid. In nota Grialii fortasse legendum iugula pro incola. AREV.

]
Orion stella est *. Hic autem Orion gladius dictus est. Unde etiam eum Latini Iugulam vocant, sidus, ut videtur, armatum et stellarum luce terribile, quod ignorare magnae difficultatis est, adeo ut quamvis rudes oculos, tamen prae fulgoris splendore in seipsum rapiat. Hi quippe Oriones in ipso pondere temporis hiemalis exoriuntur, suoque ortu imbres et tempestates excitant, et maria terrasque perturbant.
9 Oriones autem significant martyres. Nam sicut isti nascuntur in coelo tempore hiemis, ita in Ecclesia martyres procedunt tempore persecutionis. Procedentibus Orionibus, mare turbatur et terra; obortis vero martyribus, terrenorum et infidelium corda tempestate iactantur.
10 [

10. Lucifer stella nitens. Plura hic leguntur in quibusdam libris, e tertio Etymologiar. huc accita, neque enim in vetustioribus reperiuntur.

]
Lucifer, stella nitens, quae ominum maxima et clarior esse videtur. Nam quemadmodum sol et luna, ita haec umbram facit. Ista igitur orientem solem praecedit, atque mane nuntians tenebras noctis lumine sui fulgoris dispergit. Cuius figura est Christus, qui, velut Lucifer, per Incarnationis mysterium producitur; per quem lux fidei, tanquam dies secutura, monstratur.
11 Lucifer autem bipertitus est: sic huius pars sancta est, sicut Dominus in Apocalypsi de se et Ecclesia dicit: Ego sum genus et radix David, Stella splendida et matutina. Item: Qui vincit, dabo ei stellam matutinam. Pars autem alia Luciferi, diabolus esse dignoscitur. De quo scriptum est: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? et qui etiam in coelo super stellas Dei dicit se sedem positurum, et cadens de coelo confringitur.
12 Vesperus est stella occidentalis noctem ducens. Hic solem occidentem sequitur, et tenebras succedentes praecedit. Hic autem Antichristi exprimit typum, qui tanquam vesper consurgit, ut ait Iob, super filios terrae, ut caecae noctis successu carnalium corda offuscet. Quod ideo auctore Deo fit, quia pro infidelitate praecedenti, qua renuerunt Christo credere, Antichristum suscipere meruerunt.
13 [

13. Cometes. Totidem fere. III Etymolog.

Ibid. Intercidit. Ita reposui ex Prudentio. Grialius, intercedit; nonnulli Mss., incedit. AREV.

]
Cometes stella est quae velut comas luminis ex se fundit. Haec cum nascitur, aut regni mutationem fertur ostendere, aut bella, aut pestilentias surgere. De qua Prudentius ait: Tristis cometa intercedit. Et Lucanus: . . . . Et terris minitantem regna cometem. Et Virgilius: . . Nec diri toties arsere cometae. Genethliaci autem omnes stellas erraticas quibusdam temporibus cometas fieri dicunt, et prout cuique sunt motus, ita secunda vel adversa portendere.
14 [

14. Sirius quippe appellatur propter flammae candorem, Rectissime, ut ne suspicio quidem ulla restet de emendatione loci libri III Etymolog. Arati interpres: Sirium autem stellam vocatam putant propter flammae candorem.

Ibid. Aestatis tempus. Al., Aestatis tempus XV dies de Iulio, et XX de Augusto. AREV.

]
Sirius stella est, quam vulgo Canem appellant. Sirius quippe appellata propter flammae candorem, quod eiusmodi sit ut prae caeteris lucere videatur. Haec oriens mundum ardoris nimio calore incendit, et aestu suo fructus exurit. Interdum et morbo afficit corpora, corrumpens aerem flagrantia ignis. Ab hac enim stella dies Caniculares nominantur, quoniam hi plus flagrant ardoribus quam totius aestatis tempus.



Isidorus, De Natura Rerum, XXV. De lapsu stellarum. <<<     >>> XXVII. Utrum sidera animam habeant.
monumenta.ch > Isidorus > 26